Cicero, De Republica (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Cic. Rep.].
<<Cic. Rep. 1.58 Cic. Rep. 1.60 () >>Cic. Rep. 1.62

1.59

Tum Laelius: Video te, Scipio, testimoniis satis instructum, sed apud me, ut apud bonum iudicem, argumenta plus quam testes valent. Tum Scipio: Utere igitur argumento, Laeli, tute ipse sensus tui. Cuius, inquit ille, sensus? [Note] Si quando, si forte, tibi visus es irasci alicui. [Note] Ego vero saepius, quam vellem. [Note] Quid? tum, cum tu es iratus, permittis illi iracundiae dominatum animi tui? [Note] Non mehercule, inquit, sed imitor Archytam illum Tarentinum, qui cum ad villam venisset et omnia aliter offendisset ac iusserat, 'A te infelicem', inquit vilico, 'quem necassem iam verberibus, nisi iratus essem.' Optime, inquit Scipio. 1.60 Ergo Archytas iracundiam videlicet dissidentem a ratione seditionem quandam animi vere ducebat eamque consilio sedari volebat; adde avaritiam, adde imperii, adde gloriae cupiditatem, adde libidines; et illud vides, si in animis hominum regale imperium sit, unius fore dominatum, consilii scilicet (ea est enim animi pars optima), consilio autem dominante nullum esse libidinibus, nullum irae, nullum temeritati locum. [Note] Sic, inquit, est. [Note] Probas igitur animum ita adfectum? [Note] Nihil vero, inquit, magis. [Note] Ergo non probares, si consilio pulso libidines, quae sunt innumerabiles, iracundiaeve tenerent omnia? [Note] Ego vero nihil isto animo, nihil ita animato homine miserius ducerem. [Note] Sub regno igitur tibi esse placet omnis animi partes, et eas regi consilio? [Note] Mihi vero sic placet. [Note] Cur igitur dubitas, quid de re publica sentias? in qua, si in plures translata res sit, intellegi iam licet nullum fore, quod praesit, inperium, quod quidem, nisi unum sit, esse nullum potest.

ch. 39



Cicero, De Republica (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Cic. Rep.].
<<Cic. Rep. 1.58 Cic. Rep. 1.60 () >>Cic. Rep. 1.62

Powered by PhiloLogic